Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Martinus Lehmann
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Augusti 1973; Malchin
Patria: Germania

Officium

Munus: professor, Concentus magister
Patronus: Hochschule für Musik Carl Maria von Weber

Martinus Lehmann (natus die 21 Augusti 1973 in oppido Malchin) munere rectoris chori Windsbachensis ex anno 2012 fungitur.

Fasciculus:LehmannKurrende.png
Martinus Lehmann instruit currendam vuppertalensem, anno 2011

Lehmann cum adhuc puer in chorum crucis in urbe Dresden acceptus esset anno 1983 illic usque ad annum 1992 in arte musica funditus institutus est quo quidem anno periculum maturitatis superavit. Postquam ad munus communi saluti adhibitus est per spatium unius anni in America meridionali pervagatus anno ineunte 1995 iuvantibus amicis chorum Cantamus Dresden inchoavit sibique munus rectoris adrogavit. Insequentibus annis Lehmann apud magistrum musicalem Hans-Christoph Rademann in Lyceum Carl Maria von Weber musicas artes excoluit. Studiis summa cum laude peractis anno 2004 Lehmann prximo anno rector choris creatus est. Primo deinde a die mensis Februarii 2012 Lehmann praeses atque rector chori Vindsbachensis nominatus est. Denique aex anno 2017 director musicalis ecclesiasticus appellatus est.

Nexus externiRecensere