Aperire sectionem principem

"Τὴν Ῥώμην γηίνην παραλαβὼν λιθίνην ὑμῖν καταλείπω" sunt verba quae anno 14 Augustus princeps moriens sociis suis dixisse asseveratur. Sic verbatim citat Dio Cassius (sed pro γηίνην epitome Xiphilini πηλίνην offert).[1] Suetonius in vita Augusti eandem citationem praebet sed Latine oratione obliqua expressam: "Urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere quam latericiam accepisset."[2]

NotaeRecensere

  1. Dio Cassius, Historia Romana 56.30.3
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 28.3

Nexus externiRecensere