Titus Marius Alexa, sive frequentius Marius Alexa, vulgo Dietmar Alexa Werinensis (natus Königshütte in vico urbis Chorzów(en) in Silesia die 16 Septembris 1939; mortuus Verinae die 7 Augusti 2023), fuit Latinista, musicus, violinista, linguista, et scriptor Latinus, civitate Germanica.

Fuit propraeses LVPAe, societatis cuius praeses erat Inga Pessarra.

In eius libro edito anno 2009, cuius titulus Das Urwort, indagavit de primo verbo loquelae humanae de quo omnia alia verba originem trahunt.

Carmen in honorem Titi Marii Alexae recensere

In eius honorem Alaenus Divutius poeta carmen[1] hoc composuit:

Ad Titum MARIUM ALEXAM diem natalem agentem d.16 m. Sept. 2001°.
Primum te novi prope litus amoenum, o Alexa,
Vestendae, miro micuit cum Belgica sole.
Primus tu fueras inter quos ore rotundo
audivi Latia dici diverbia lingua.
Semper in aure sonat violinae cantus acutus,
qua nos tunc iuvenes, iuvenis gaudere iubebas,
semper adhuc fluctus repetunt tua carmina, Alexa!
Quam rapido cursu fugere haec tempora pulchra
quorum testis ades, tu praecipuusque creator.
Tunc tibi sub risu florebat barba nigrescens,
nunc tibi sub risu canescit barba perenni.

Epitaphium Marii Alexae recensere

In eius memoriam Alaenus Divutius hoc epitaphium composuit :

DAS URWORT.

Epitaphium Marii Alexae, mortui Verinae die 7 mensis augusti 2023.

NUNC SCIO QUID PRIMUM SIT VERBUM E QUO OMNIA VERBA
POSTHAC GIGNANTUR : NON EST EFFABILE VERBUM.

Eius scripta recensere

  • 2009: Das Urwort, Verinae (Werne), ed Werne: Urwort-Verl., 2009.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)