Marius est crater lunaris in oceano Procellarum patens, coordinatis 11.9°N 50.8°W. Ad honorem astronomi Germani Simonis Marii nominatus est.

Rima et crateres nomine "Marius" distincti
Crater Marius

Crateres minores fere quattuor et viginti eo circumiacent, qui nominibus ab "Marius A" ad "Marius Y" distinguuntur. Colles ad septentrionem et occidentem versus eminentes, origine ut videtur vulcanico, nomine informali Marius Hills ("colles Marius") nuncupantur. Vallis cui nomen est rima Marius inter crateres vagat. In eadem regione foramen videtur quod ostium esse censetur cavernae vulcanicae 50 chiliometris longae.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium spectant (Marius (crater), Marius (crater), Rima Marius).
  Data astronomica: "3715" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature.