Maria Pickford
Maria (Anglice Mary) Pickford (nata nomine Gladys Louise Smith die 8 Aprilis 1892 Toronti, mortua 29 Maii 1979 Sanctae Monicae) actrix cinematographica Canadiensis fuit.
Obitus: 29 Maii 1979; Sancta Monica
Patria: Canada
Nomen nativum: Gladys Louise Smith
Familia
Coniunx: Owen Moore, Douglas Fairbanks, Charles Rogers
Memoria
Origo et iuventus
recenserePater eius Ioannes Carolus Smith fuit, mater Elisabeta Carolota Printer, quae nominibus fictis Charlotte Hennessy atque Charlotte Pickford actrix agebat. Fratrem Iacobum Smith (1896 - 1933) et sororem Carolottam Smith (1895 - 1936) habuit. Cum Maria quinque annos nata esset, pater mortuus est. Maria mox in theatris agebat et fortunas familiae tollebat. Anno 1909 primo in pellicula egit (vide infra).
Matrimonia
recensereDeinde Pickford multis in pelliculis egit et anno 1919 una cum Carolo Chaplin, D.W. Griffith et Douglas Fairbanks seniore societatem cinamatographicam United Artists condidit. Anno 1930 Praemium Academiae accepit. Anno 1933 ultima in pellicula egit.
Familia
recensereMaria Pickford ter nupsit. Annis 1911 - 1920 Owen Moore eius maritus fuit, tum ad annum 1936 Douglas Fairbanks senior et tandem anno 1937 Carolo Roger nupsit. Quod matrimonium ad mortem Mariae mansit. Maria et Carolus puerum (anno 1943) et puellam (1944) adoptaverunt.
Pelliculae selectae
recensere- 1909: The County Doctor
- 1912: The New York Hat
- 1917: The Little Princess
- 1919: Daddy Long Legs
- 1920: Pollyanna
- 1920: Suds
- 1921: The Love Light
- 1921: Through the Back Door
- 1921: Little Lord Fauntleroy
- 1922: Tess of the Storm Country: Rosita
- 1923: Rosita
- 1924: Dorothy Vernon of Haddon Hall
- 1925: Little Annie Rooney
- 1926: Sparrows
- 1927: My Best Girl
- 1929: Der Widerspenstigen Zähmung
- 1929: Coquette
- 1930: Forever Yours
- 1931: Kiki
- 1933: Secrets
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Pickford spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |