Maria, vulgo Mary Berry (nata in oppido Kirkbridge Isuriae anno 1763; die 21 Novembris 1852 mortua) fuit scriptrix Anglica, amica Annae Damer necnon Horatii Walpole. Suadentibus et Maria et sorore Agnete Berry Walpole opus suum Reminiscences of the Courts of George I and II anno 1789 conscripsit; Maria editionem operum Walpole anno 1798 edendam curavit. Ephemerides et epistulae Mariae Berry, a Theresa Lewis collectae, anno 1865 divulgatae sunt.

OperaRecensere

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere