Margus (flumen Asiae Mediae)

Noli confundere cum flumine eiusdem nominis in Serbia sito

Margus (Graece: ὁ Μάργος, Persice: مرغاب morġāb, Turcomannice: Murgap), quem Arrianus Epardum (ὁ Ἔπαρδος) appellavit, est flumen 850 chiliometrorum in Asia Media, qui nomen dedit urbi et regioni Margianae. Initium capit in Paropamisi montibus in caurina parte Afganiae et fluit ad caurum versus in loca deserta quibus nomen est Karakum in hodierna Turcomannia, ubi exsiccatur.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 35°2′32″N 65°56′45″E, 38°3′36″N 61°20′20″E • GeoNames • Pleiades  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica