Margites (Graece Μαργίτης, de μάργος, fatuus) est carmen epicum Graecum antiquum parodicum. Saepe ipsi Homero antiqui eam adscripserunt, ut et ipse Aristoteles[1], vel Pigreti Halicarnasseo[2], quod verisimilius est. Fragmenta paucissima nota sunt.

Margites hexametris dactylicis compositus est, inter quos sine ordine certo trimetri iambici inserti sunt, qui characterem comicum carmini dabant, ut in fragmento ab Atilio Fortunatiano servato:

ἦλθέ τις ἐς Κολοφῶνα γέρων καὶ θεῖος ἀοιδός,
Μουσάων θεράπων καὶ ἑκηβόλου Ἀπόλλωνος,
φίληις ἔχων ἐν χερσὶν εὔφθογγον λύρην.

Argumentum

recensere

De viro stulto agebatur, ut et nomen monet, qui nihil bene sciebat nihilque intelligebat:

τὸν δ' οὔτ' ἂρ σκαπτῆρα θεοὶ θέσαν οὔτ' ἀροτῆρα
οὔτ' ἄλλως τι σοφόν· πάσης δ' ἡμάρτανε τέχνης.
(eum dei nec fossorem nec aratorem nec alio quodam modo sapientem fecerunt; in omni arte labebatur)

vel

πόλλ' ἠπίστατο ἔργα, κακῶς δ' ἠπίστατο πάντα.
(multas res sciebat, omnes autem male sciebat)

Nesciebat etiam, qui eum in lucem edidisset, paterne an mater, nec quιd cum coniuge nocte nuptiali faceret.

Bibliographia

recensere
  • De Margite testimonia et carminis fragmenta in: Iambi et elegi Graeci, coll. M.L. West, vol. II, pp. 69-76.
  1. De arte poëtica, 13.
  2. Suda s.v. Πίγρης.