Margarita Planta
Margarita Planta (Margaret seu Peggy Planta; mortua mense Octobri 1816) fuit filia Andreae Planta et soror Iosephi Planta bibliothecariorum. Familiae multilinguis progenies, linguam Anglicam docuit apud aulam regalem Britannicam, dominae Carlotae Finch adiutrix, a mense Februario 1778 (quo mense soror maior natu Frederica Planta mortua est) usque ad mensem Ianuarium 1812. Discipulae eius fuerunt principissae filiae regis Georgii III e regina Carlota genitae sex, scilicet Carola Augusta (nata 1766), Augusta Sophia (nata 1768), Elizabetha (nata 1770), Maria (nata 1776), Sophia (nata 1777), Amalia (nata 1783).
Bibliographia
recensere- Isabelle Baudino, Jacques Carré, Marie-Cécile Révauger, The invisible woman: aspects of women's work in eighteenth-century Britain (Aldershot: Ashgate, 2005) p. 50 Paginae selectae
- Court and Private Life in the Time of Queen Charlotte: being the journals of Mrs Papendick, assistant keeper of the wardrobe and reader to Her Majesty ed. Mrs Vernon Delves Broughton. Londinii: Bentley, 1887 vol. 1 vol. 2 apud Internet Archive
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.