Marcus Zuerius Boxhornius (vulgo Marcus Zuerius van Boxhorn) fuit rerum scriptor Batavus, 28 Augusti 1612 Bergis ad Zomam natus, 3 Octobris 1653 Lugduni Batavorum mortuus. Fuit professor eloquentiae apud Academiam Lugduno-Batavam. Cum linguas Europaeas inter se compararet, quandam animadvertit formarum similitudinem, quam ab communi quadam lingua prisca ortam esse putabat. In lingua illa prisca – "Scythica" quam vocabat – Batavam, Graecam, Latinam, Persicam, Theodiscam numeravit, quibus postea insuper linguas addidit Slavicas, Celticas nec non Balticas, sed mirabile dictu, Hebraicam exclusit linguam, etsi illis temporibus paene omnes id agerent, ut suam linguam ab Hebraica oriundam esse demonstrarent.

Wikidata Marcus Zuerius Boxhornius
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Zuerius Boxhornius: imago
Marcus Zuerius Boxhornius: imago
Nativitas: 28 Augusti 1612, 25 Septembris 1612, 25 Augusti 1612; Bergae ad Zomam
Obitus: 3 Octobris 1653; Lugdunum Batavorum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Wayenburg, Bruno van (2004) Marcus van Boxhorn: uitvinder van de Europese oertaal, Mare di libri 32 [1]