Marcus Vinicius (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus equestri origine primo saeculo ante Christum natum fuit. Ab Augusto senatui adlectus legatus principis in Gallia fuit. Anno 19 a.C.n. consul suffectus creatus est. Anno 13 a.C.n. in Illyrico contra Panonnios pugnavit. Tum fortasse proconsul Asiae fuit. Anno 1 - 4 dux militum ad Rhenum flumen fuit, ubi immensum bellum gerebat[1]. Postquam Tiberius bellum susceptum finivit, Vinicius ornamentis triumphalibus atque statua cum inscriptione speciosissima honoratus est[2]. Fuit amicus Augusti et Tiberii. Filius eius Publius Vinicius erat[3].

  1. Velleius Paterculus II 104,2
  2. ibidem
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 236