Marcus Pontius Laelianus
Marcus Pontius Laelianus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Pontius Laelianus, frater Marcus Pontius Laelianus Larcius Sabinus fuit. Ipse Marco Aurelio et Lucio Vero regnantibus anno 163 consul ordinarius creatus est et anno 166/167 legatus Augustorum pro praetore provinciae Moesiae Inferioris fuit[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 140
Antecessores: Quintus Iunius Rusticus II et Lucius Titius Plautius Aquilinus |
Consul 163 cum Aulo Iunio Pastore Lucio Caesennio Sospite |
Successores: Marcus Pompeius Macrinus et Publius Iuventius Celsus |