Marcus Ostorius Scapula (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 66) senator Romanus fuit. Pater eius Publius Ostorius Scapula ab anno 47 legatus Augusti pro praetore Britanniae successor Auli Plautii fuit. Marcus patre duce in Britannia ob servatos cives coronam civicam meruit[1]. Anno 59 consul suffectus electus est. Anno 62 Antistium Sosianum praetorem, qui accusatus erat, quod domu Ostorii carmina probosa in Neronem imperatorem legisset, testis culpa exoneravit[2]. Sed Antistius ab Ostorio servatus et tantum in insulam relegatus eum anno 66 apud Neronem accusavit. Ostorius, qui tum in villa in Italia septentrionali sitam vixit, ad mortem damnatus mortem ipsius manu petivit[3]. Nepos eius Marcus Ostorius Scapula, consul suffectus anni 99 fuit.

  1. Tacitus, Annales, XII 31,4
  2. Tacitus, Annales, XIV 48
  3. De eius morte Tacitus (Annales XVI 15) haec rettulit: "Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius maturaret. Causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper coniuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitudinem saepe adversum hostis spectatam in se vertit; et quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit."