Marcus Lollius Paullinus Decimus Valerius Asiaticus Saturninus

Marcus Lollius Paullinus Decimus Valerius Asiaticus Saturninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus fuit primo et secundo saeculo. Pater eius Valerius Asiaticus fuit, legatus Belgicae anno 69, avus Decimus Valerius Asiaticus, consul II ordinarius anni 46.
Lollius consul suffectus anno 94 creatus est. Eodem anno Hadrianum elegit praefectum feriarum Latinarum. Anno 124 consulatum secundum ordinarium gessit. Eo anno etiam Marco Annio Vero praefecto urbi Romae successit. Quem magistratum ad usque annum 134 gessit. Anno 125 consul II ordinarius creatus est[1].

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 30 et 196


Antecessores:
Manius Acilius Glabrio et Gaius Bellicius Flaccus Torquatus Tebanianus
Consul
125
cum
Lucio Epidio Titio Aquilino
Successores:
Marcus Annius Verus III et Gaius Eggius Ambibulus