Marcus Foslius Flaccinator

Marcus Foslius Flaccinator (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Filius quidam Gaius, nepos eius Marcus Folius C.f. Flaccinator anno 318 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Foslius anno 433 a.C.n. tribunus militum consulari potestate una cum Marco Fabio Vibulano et Lucio Sergio L.f. Fidenate collegis electus est[1]. Anno 387 a.C.n., cum Galli Romam expugnarent et Capitolium obsiderent, Romae mansit necatusque est. Tum pontifex maximus erat[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 25 2-4
  2. op. cit. V 41,3