Marcus Bernhard
Marcus (Theodisce Marc) Bernhard (natus die 5 Februarii 1972 Reutlingae) rerum politicarumperitus Germanicus est.
Eruditio et munus
recensereBernhard annis 1993 - 1998 apud Universitatem Augustae Vindelicorum iurisprudentiae studebat, anno 1998 primam, anno 2000 secundam probationem accepit atque dehinccausidicus operam dat. Ab anno 2012 Bernhard moderator societatis commercialis rerum informaticarum est.
Cursus honorum
recensereBernhard primo breviter apud Socialistas Iuvenes sodalis erat, deinde ad Unionem Iuvenalem transiit et ab anno 1991 sodalis CDU fuit. Annis 1999 -2012 consiliarius oppidi Dornstadt fuit, anno 2013 ad Alternativam pro Germania transiit. Ab anno 2014 consiliarius urbis Carolsruhae est et anno 2017 legatus ad Dietae Foederalis Germaniae electus est.
Familia
recensereBernhard divortium fecit cum uxore, habet duos liberos.