Marcus Arrecinus Clemens
Marcus Arrecinus Clemens (natus mortuusve ignoto anno) eques Romanus atque praefectus praetorio fuit. Patria Arrecini Pisaurum erat. Caligula imperatore regnante praefectus praetorio factus est[1]. Interfuit coniurationi, qua Caligula 24 Ianuarii 41 necatus est[2]. Filium Marcum Arrecinum Clementem habuit, qui anno 70 - 71 praefectus praetorio erat et filiam Arrecinam Tertullam (mortua ante 65)[3], quae Tito imperatori nupsit[4].