Marcus Annius Libo
Marcus Annius Libo (nescimus, quando natus aut mortuus sit) senator Romanus fuit secundo saeculo. Annius Libo filius Marci Annii Veri, consulis ordinarii anni 121 et 126 fuit. Frater eius Marcus Annius Verus pater Marci Aurelii imperatoris fuit. Ipse anno 128 consulatum ordinarium gessit[1]. Habuit duos liberos, Annium Libonem et Anniam Fundaniam Faustinam, quae postea Tito Pomponio Proculo Vitrasio Pollioni nupsit[2].
Notae
recensere
Antecessores: Titus Atilius Rufus Titianus et Marcus Gavius Squilla Gallicanus |
Consul 128 cum Lucio Nonio Calpurnio Torquato Asprenate |
Successores: Publius Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus II et Lucius Neratius Marcellus II |