Marcellus Palingenius Stellatus

Wikidata-logo.svg Marcellus Palingenius Stellatus
Res apud Vicidata repertae:
Marcellus Palingenius Stellatus: imago
Nativitas: 1500; Provincia Ferrariensis
Obitus: 1543; Provincia Ferrariensis

Officium

Munus: poëta, philosophus, medicus, physician writer

Marcellus Palingenius Stellatus vel simpliciter Palingenius (Italice fortasse Pier Angelo Manzolli[1] vel Marcello Stellato[2]), circa annum 1500 natus et circa annum 1551 mortuus, poeta Latinus Italiae fuit.

Poema eius metaphysicum, ethicum et satyricum Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis Basileae anno 1543 editum est. Herculi II Estensi, cuius medicus Palingenius erat (ut Abraham Scultetus[it] ait[3]), dedicatum est. In Indicem librorum prohibitorum anno 1559 a Paulo IV insertum est, et corpus auctoris, ut Lilius Gyraldus ait[4], ab Inquisitione exhumatum et incensum est, sed poema in varias linguas vertebatur.

Zodiacus vitaeRecensere

  • Zodiacus vitae, editio anni 1722
  • Palingène, Le Zodiaque de la vie, texte latin établi, traduit et annoté par Jacques Chomarat, Genavae, 1996, 529 p. (editio nova)
  • Le Zodiaque poétique ou la Philosophie de la vie humaine, de M. de Rivière, Lutetiae 1619 (Francogallice, versibus)
  • Zodiaque de la vie humaine, traduit du latin de Palingène, par de la Monnerie. Hagae 1751 (versio Francogallica oratione soluta)
  • The zodiake of life written by the godly and zealous poet Marcellus Pallingenius Stellatus, wherein are conteyned twelve bookes, by Barnabe Googe, Londinii 1565 (versio Anglica)

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Vide: Jacobi Facciolati in Patavina Academia professoris, Epistolae latinae, Patavii: Ex Typographia Seminarii, 1765, pp. 155, 163, 173, 177.
  2. Franco Bacchelli, «Palingenio e la crisi dell'aristotelismo». In: Sciences et religions. De Copernic à Galilée (1540-1610), Actes du colloque de Rome (déc. 1996), Collection de l'École française de Rome 260, pp. 357-374,
  3. Abrahami Sculteti Annalium evangelii passim per Europam decimo quinto salutis partae seculo renovati decas secunda, Heidelbergae 1620, pp. 148, 248.
  4. Dialogi duo de poetis nostrorum temporum, Eiusdem epistola uersu conscripta, in qua agitur de incommodis, quae direptione urbana passus est... Florentiae: Calcagnini, 1551, p. 95.