Aperire sectionem principem
Despectus in Ofu et Olosegam, a Sili, vico per septentrionale Olosegae litus. Cacumen acutum est Sunuitao, apud Ofu, trans fretum apud Asagam de Olosega (sinistra parte).

Manua (Samoane: Manu‘a), vel Manua Circulus (Samoane: Manu‘a tele), consistit in tribus insulis praecipuis: Tau, Ofu, et Olosega, insulis tropicalibus ad Tutuilam in occidentalem fere 70 milia passuum (110 km) spectantibus et post annum 1904 Samoae Americanae partibus.

Geographia et HistoriaRecensere

Omnes tres insulae sunt insulae altae, residua montium flammas eructantium qui e mari exsurgunt apud fere 14° australi.

Caput Manuanum est Tau, vicus in insula Tau situs. Manua est pars Samoae Americanae, territorii ad Foederatas Americae Civitates pertinens, ad quas circulus concessus est a Tui Manua Elisala, principe Manuano, die 14 Iulii 1904, apud Faleulam, palatium Lalopuae in viculo situm (secundum sui gubernationis documenta, nunc in officina gubernatoris territorialis, 2004).

Lingua et culturaRecensere

EducatioRecensere

FontesRecensere

  • Barker, Joanne. 2005. "The Passive Resistance of Samoans to US and Other Colonialisms." Sovereignty Matters [1]. Lincolniae: University of Nebraska Press.
  • Holmes, Lowell D. 1958. Ta‘u: Stability and Change in a Samoan Village. Wellingtoniae: Polynesian Society.
  • Mead, Margaret. (1930) 1969. Social Organization of Manu‘a. Bernice P. Bishop Museum Bulletin 76. Honolului: Bishop Museum Press.
  • Office of the Governor. 2004. Manu‘a ma Amerika: A Brief Historical Documentary: Manu‘a Centennial: 16 July 1904. American Samoa Government. 20 pp.
  • Office of Tourism. 2005. The Manu‘a Islands. Department of Commerce, Government of American Samoa. Libellus.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!