Mamore[1] (Lusitane Mamoré) est flumen magnum Boliviae et Brasiliae, circa 2300 chm longitudinis. In fluxu superiore Boliviano Mamorecillo et Ichilo nominatur; in Ichilo Fluvius Magnus se effundit, cuius longitudo maior ceteris fontibus fluminis Mamore est. Ad septentriones Mamore per savanas et silvas savanis propinquis fluit et postea per confinium Boliviae et Brasiliae (civitatis eius Rondoniensis), ubi cum Beni flumine confluit, quod est fluminis Madeirae initium. Guapure est accola fluminis Mamore maximus.

Mamore
Mamore in Bolivia
Longitudo2300 chm
Decursus aquae8100 /s
Area systematis620 000 chm²
FonsFluvius Magnus
OstiumFlumen Madeira
RegioBolivia, Brasilia

Nomen Mamore est nomen gentis Indianae quae has terras incoluit.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 15°56′41″S 64°45′21″W, 10°22′56″S 65°23′25″W • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия