Malleus maleficarum
Malleus Maleficarum est liber Latine scriptus annoque 1487 divulgatus ab Henrico Institore et Iacobo Sprenger, monachis ordinis praedicatorum, pro lamiarum persecutione torturaque.
Malleus et inquisitio
recensereHic liber explicat differentias inter maleficas (magae quoque appellantur) et signa ut agnoscantur. Auctores putaverunt exsistentiam maleficarum earumque artis magicae damnosae comprobatam esse. Magnus fuit impactus eius in inquisitione et affirmat feminas omnes cum diabolo esse.
Scriptum adversus feminas universas
recensereIn libro, perperam explanatur origo verbi femina ut sit compositio verborum fe (ex verbo fides) et minus (comparativus verbi parvus), ergo femina, illa fide cum minore.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVide Malleus maleficarum apud Vicifontem. |