Mahometus Idris Déby vel litteris Arabicis محمد إدريس ديبي, cognomine Itno,[1] (Massakory in urbe die 1 Ianuarii 1984 natus) est politicus Tzadiae.

Wikidata Mahometus Déby
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus Déby: imago
Mahometus Déby: imago
Nativitas: 4 Aprilis 1984; Massakory
Patria: Tzadia

Familia

Genitores: Idriss Déby;
Coniunx: Aisha Mahamat Idriss Deby Itno

Pater Idriss Déby, praeses futurus, anno 1984 sectator principalis duxque exercituum fuit rebellatoris Hissène Habré. Puerulus mox Kaka nuncupatus est (scilicet "Avia") quia, matre e populo nomadica Daza oriunda, ab avia paterna educatus est.[2]Alumnus est lycei militaris Aquissextiensis(fr) in Francia scholarumque militarium Tzadiensium. Iussu patris ad cohortem praesidalem missus est, ubi tumultibus pluribus sedatis virtutem satis monstravit. Anno 2013 inter duces exercitus Tchadiensis in Malia contra terroristas Islamicos pugnantis innotuit. Ab anno insequenti, in Tzadiam reditus, praefectus cohortus praesidalis promotus est.

Patre die 20 Aprilis 2021 interfecto, statim consilium militare transitionis convocavit, quo adnuente se praesidem proclamavit. Uxorum tertia, nomine Dahabaye oumar Souni(fr), ex eadem gente Daza e qua mater orta erat,[3] consiliaria iuxta media meret[4] et première dame ("prima domina Tzadiae") a diurnariis nonnumquam nuncupatur.[5]

Bibliographia

recensere
  • "Passé en France, appelé "grand-mère"... Le CV de Mahamat Idriss Déby, nouvel homme fort du Tchad" in L'Express (21 Aprilis 2021) Situs venalis
  • Christophe Boisbouvier, "Armée tchadienne : Mahamat Idriss Déby Itno, un monsieur très discret" in Jeune Afrique (14 Februarii 2013) Situs venalis

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Treccani • Store norske leksikon •