Mahidol Adulyadej (princeps Siamensis)
Mahidol Adulyadej (มหิดลอดุลยเดช; natus die 1 Ianuarii 1892; mortuus die 24 Septembris 1929) fuit princeps Siamensis, filius regis Chulalongkorn e principissa Sawang. Fuit alumnus Scholae Harrovianae; in classe Germanica militavit usque ad annum 1914, postea in classe Siamensi.
Res apud Vicidata repertae:


Nativitas: 1 Ianuarii 1892; Bāncōcum
Obitus: 24 Septembris 1929; Bāncōcum
Patria: Thailandia
Obitus: 24 Septembris 1929; Bāncōcum
Patria: Thailandia
Familia
Genitores: Chulalongkorn; Sawang
Coniunx: Srinagarindra
Proles: Bhumibol Adulyadej, Galyani Vadhana, Ananda Mahidol
Familia: Chakri dynasty
Coniunx: Srinagarindra
Proles: Bhumibol Adulyadej, Galyani Vadhana, Ananda Mahidol
Familia: Chakri dynasty

Mox autem Mahidol ad Universitatem Harvardianam properavit ibique sanitati publicae studuit; gradum doctoris medicinae nactus est. Ibi Sangwalyae, alumnae collegii nosocomarum, obviam ivit et in matrimonium duxit. Ex ea genuit tres liberos inter quos duos reges Siamensium, scilicet:
- Galyani Vadhana principissa, die 6 Maii 1923 nata, die 2 Ianuarii 2008 mortua
- Ananda Mahidol, die 20 Septembris 1925 natus, die 9 Iunii 1946
- Bhumibol Adulyadej, die 5 Decembris 1927 natus
Hic ob patris studia Cantabrigiae iuxta Flumen Carolanum natus est.
Bibliographia Recensere
- Chula Chakrabongse. 1960. Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932. Londinii: Alvin Redman, pp. 285-305.
- Handley, Paul M. 2006. The King Never Smiles. New Haven: Yale University Press. ISBN 0-300-10682-3.