Mahamadou Issoufou (anno 1952 in oppido Dandaji natus), e populo Hausa ortus, est politicus rei publicae Nigritanae et a die 7 Aprilis 2011 praeses patriae.

Wikidata Mahamadou Issoufou
Res apud Vicidata repertae:
Mahamadou Issoufou: imago
Mahamadou Issoufou: imago
Nativitas: 1 Ianuarii 1952; Dandadji
Patria: Res publica Nigritana

Familia

Coniunx: Lalla Malika Issoufou, Aïssata Issoufou Mahamadou
Mahamadou Issoufou (media imagine) et Laurentius Stefanini orator Francicus de Libya renovanda die 1 Septembris 2011 collocuturi

Mahamadou Issoufou est alumnus universitatum Niameyensis, Montispessulanensis II et Parisiensis VI atque deinde Scholae Nationalis Superioris Fodinarum ad fanum Sancti Stephani. In patriam reversus director fodinarum nationalis fuit ab anno 1980, deinde secretarius generalis Societatis Fodinarum Nigritanae. Legatus est ad Conventum Nationalem Nigritanum a mense Februario 1993. Primus minister meruit a die 17 Aprilis eiusdem anni usque in diem 28 Septembris 1994. Quinquies candidatus est ad officium praesidis, annis 1993, 1996, 1999, 2004, 2011, 2016.

Nexus externi

recensere
Praesides rei publicae Nigritanae