Lutra (Glanis)
Lutra[1] est amnis influens a dextra Glanis in Rhenania et Palatinatu, terra Germaniae, 39.4 km longus, qui in Silva Palatinata oritur, Vallem Lutram perfluit, inde ad Glanem tendit per Montes Palatinatus Borealis. Theodisce vocatur quoque Waldlauter ("Lutra Silvestris") ut a Lutra altera in Palatinatu meridionali sita (Wieslauter) distinguatur.
Valles Lutra(Rhenania et Palatinatus) | |
Longitudo | 39.4 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 249 m |
Area systematis | 275.649 chm² |
Fons | Apud Caesaream Lutram |
Ostium | Apud Lauterecken in Glanem |
Regio | Rhenania et Palatinatus, Germania |
Geographia
recensereOritur Lutra fluvius circa 3 km in orientalem et australem partem a Caesarea Lutra, non longe a Via Terrae 504, altitudine 249 m super mare, ex Lauterspring ("Fons Lutrae") in fontibus, quibus nomen est Hungerbrunnen. Inde apud Viam 504 in aquilonem currens in urbem Caesaream Lutram venit, quam fossis cohibita plerumque subterraneis percurrit. In Hortis Caesareae Lutrae est stagnum facticium, quo ex fonte "Lutra Nova" Hortum Pistrini Novi transit. Lutra sub terram ducta cum Lutra Nova confluit ad fines boreales urbis in purgatorio aquae, unde maxime in septentrionem et occidentem tendit per Otterbach, Katzweiler, Hirschhorn/Pfalz, Untersulzbach, Olsbrücken, Kreimbach-Kaulbach, Wolfstein, Oberweiler-Tiefenbach, Heinzenhausen et Lohnweiler, donec in Lauterecken – cui nomen a fluvio ducitur – 159 m super mare miscetur a dextra Glani.[2]
In cursu 39,4 km longo Lutra per intervallum 90 m cadit, quo declinatio media 2,3 millesimarum redditur, aquas de pelve hydrographica 275,649 km² per Glanem, Navam Rhenumque ducens in Mare Germanicum.
Influentes
recensereLutrae longissimum flumen influens est Eselsbach, 12,3 km longum, cum Mooslauter, 10,3 km longum, maximam pelvem hydrographicam (50,517 km²) habeat. Hic memorantur in ordine ex fonte in exitum amnes influentes Lutrae, qui ex procuratione aquarum Rhenaniae et Palatinatus ducuntur, cum orographica situ exitus,[3] longitudine, magnitudine pelvis hydrographicae, altitudine exitus[3], et numero amnis.
Nomen | Situs | Longitudo (km) | Magnitudo pelvis hydrographicae (km²) | Altitudo exitus | Numerus |
---|---|---|---|---|---|
Hammerbach | sinister | 3,2 | 3,813 | 233 | 25466-2 |
Eselsbach | dexter | 12,3 | 27,888 | 226 | 25466-4 |
Otterbach | dexter | 9,1 | 29,564 | 217 | 25466-6 |
Frauenwiesbach | sinister | 4,4 | 10,344 | 215 | 25466-72 |
Kohbach | sinister | 1,5 | 0,820 | 214 | 25466-732 |
Eimerbach | sinister | 1,1 | 1,092 | 214 | 25466-734 |
Becherbach | dexter | 5,5 | 5,080 | 211 | 25466-74 |
Mehlbach | dexter | 5,0 | 3,718 | 210 | 25466-76 |
Lauterbach | dexter | 4,7 | 4,259 | 209 | 25466-78 |
Mooslauter | sinister | 10,3 | 50,517 | 209 | 25466-8 |
Wohlbach | dexter | 2,4 | 1,979 | 209 | 25466-9112 |
Sulzbach | sinister | 2,3 | 3,603 | 207 | 25466-912 |
Rutzenbach | dexter | 3,3 | 2,808 | 205 | 25466-914 |
Holzgraben | dexter | 1,9 | 2,865 | 204 | 25466-9192 |
Frankelbach | sinister | 3,8 | 5,085 | 203 | 25466-92 |
Kaulbach | sinister | 2,0 | 1,545 | 202 | 25466-9312 |
Kreimbach | dexter | 1,9 | 3,207 | 200 | 25466-932 |
Schmeißbach | sinister | 1,7 | 1,119 | 196 | 25466-934 |
Lammelbach | sinister | 1,8 | 1,923 | 194 | 25466-9392 |
Selbach | sinister | 1,5 | 1,781 | 190 | 25466-952 |
Roßbach | dexter | 3,1 | 3,124 | 190 | 25466-94 |
Breitbach | dexter | 2,8 | 3,747 | 187 | 25466-954 |
Königsbach | sinister | 2,9 | 3,349 | 179 | 25466-96 |
Mausbach | sinister | 2,0 | 2,155 | 166 | 25466-98 |
Natura
recensereIn superiore cursu Lutra est habenda in rivis montium mediorum colluviei tenuis et aquae siliceae (Typo 5.1). Ex confluente Frauenwiesbach fit flumen montium mediorum colluviei tenuis aut grandis et aquae siliceae (Typi 9). Qualitas aquae est alibi multum aut omnino mutata, ex Oberweiler-Tiefenbach graviter aut multum, et in partibus ex Caesarea Lutra usque ad Katzweiler et ex Olsbrücken usque ad Wolfstein critice laesa, alibi mediocriter laesa habetur (anno 2005).[4]
Circa aquae purgatorium, id est inter Caesaream Lutram et Otterbach, pars fluminis est naturae restituta.
Infrastructura
recensereValles Lutra a septentrione Caesareae Lutrae est vasta et pratis agrisque plena, clausa B 270 et Via Vallis Lutrae, quae uno spatio a Caesarea Lutra ad Lauterecken ducit. Semel quotannis (ineunte Augusto) interdicitur Valles Lutra per horas 9:00 – 18:00 machinis se moventibus ut libero commeatu birotarii, tabularii, pedestres, etc. fruantur.