Mensa lusoria.

Ludi tudiculares[1][2] sunt ludi, qui baculis et pilis in mensa lusoria luduntur. Finis ludi est pilas numeratas baculis in sacculos, qui in angulis et liminibus mensae iacent, trudere. Hoc ita efficitur, ut lusor pilam albam baculo trudit, quae alias pilas ad sacculos protrudat.

Ludi tudiculares fortasse popularissimi sunt, qui plurimis linguis hodiernis snooker et pool nominantur.

ImaginesRecensere

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, ludus tudicularis sub voce biljardi (Helsinki 2002).
  2. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), ludus tudicularis s.v. pool (billiards)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad ludum tudicularem spectant.