Ludus plumbatarum[1] (Anglice darts) est ludus iactatorius in toto orbe terrarum dilectus.

Spiculum in scopum (in oculum bovinum) iactum.

A distantia metrorum 2.73, spicula lusoribus iactanda sunt in tabulam rotundam quae in loculos 20 cuneos divisa est. Saepe in muro pendet. Tabulae scopus praemia maxima promittit, quod oculus bovinus commune appellatur. Ubique ludi plumbatarum certamina multa fiunt. Sunt nonnulli qui censeant ludum istum inter Olympicas disciplinas adoptandas esse.

  1. Significatio Latina haec proponitur apud Visuelles Wörterbuch Latein-Deutsch, e domo editoria Coventgarden, Monaci 2010, ISBN 978-3-83109091-4, p. 273.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludum plumbatarum spectant.