Ludovicus Daguerre
Ludovicus Daguerre (natus Cormeilles-en-Parisis in oppido die 18 Novembris 1787 natus; mortuus Bry-sur-Marne die 10 Iulii 1851) fuit pictor et inventor Francicus. Daguerre, qui ut daguerreotypi inventor photographiae pater fuit, est unus ex septaginta duobus hominibus quos Turris Eiffeliae effigies commemorat.
Vita
recensereDaguerre pro fisco operam dabat, antequam ab Eugenio Maria Degoti instruetur in ornamentis scaenicis conficiendis. Una cum pictore Carolo Maria Bouton anno 1822 sic dictum diorama excogitavit, cui successus mediocris tantum fuit. Studia, ut imago in camera obscura bene stabiliretur, in principio ad irrita ducta sunt. Anno autem 1829 una cum iosepho Nicephoro Niépce, qui similia temptaverat, cooperationes iniit. Collega mortuo labores eius solus continuavit, qui anno 1838 felicem eventum habuerunt. Methodus daguerreotyporum conficiendorum, qui dicebantur, ab Academia Francica vulgata et a physico politicoque Francisco Arago publice explicata est.
Daguerre ipse emeritorium milium sex francorum accepit, cum heredes domini Niépce quattuor milibus quotannnis laetificarentur.
Scripsit opera »Historique et description des procédés du daguerréotype et du diorama« (Lutetiae 1839) et »Nouveau moyen de préparer la couche sensible des plaques destinées à recevoir les images photographiques« (Lutetiae 1844).
Pinacotheca
recensere-
Opus maxime vetus, 1837
-
Visus ex habitatione domini Daguerre, 1839
-
Xystus Parisiensis, 1839
-
Simulacrum Lutetiae
-
Ludovicus Daguerre in sorte pecuniaria; fecit affabre Lucianus Métivet
Bibliographia
recensere- Jean Adhémar, Beaumont Newhall: Daguerre (1787–1851) et les premiers daguerréotypes français, Lutetiae 1961.
- Geoffrey Batchen: Burning With Desire. The Conception of Photography, Cantabrigiae (Mass.), Londinii 1997. ISBN 978-0-262-52259-5
- Szilágyi Gábor: Daguerre. A fényképezés felfedezésének története, Aquinci 1987.
- Helmut Gernsheim, Alison Gernsheim: L.J.M. Daguerre. The History of the Diorama and the Daguerreotype, Londinii 1956
- Stephen C. Pinson: Speculating Daguerre. Art and Enterprise in the Work of L.J.M. Daguerre, Sikagii/Londinii 2011. ISBN 978-0-226-66911-3
- Stephen C. Pinson: Daguerre, expérimentateur du visuel. In: Études photographiques 13 (mensis Iulii 2003), p. 110–135.
- Georges Potonniée: Histoire de la découverte de la photographie, Lutetia 1925. (Editio nova 1990)
- Georges Potonniée: Daguerre. Peintre et décorateur, Lutetiae 1935 (Editio nova 1990)
- Hans Rooseboom: What’s Wrong With Daguerre? Reconsidering Old and New Views on the Invention of Photography, Amstelodami 2010.
- Hans Rooseboom: What’s Wrong With Daguerre?. In: Tanya Sheehan, Andrés Mario Zervigón (ed.): Photography and Its Origins, New York, Londinii 2015, p. 29–40.
- Steffen Siegel (ed.): Neues Licht. Daguerre, Talbot und die Veröffentlichung der Fotografie im Jahr 1839, Monaci 2014. ISBN 978-3-7705-5736-3
- Steffen Siegel: No Room for Doubt? Daguerre and His First Critics. In: Sabine T. Kriebel, Andrés Mario Zervigón (ed.): Photography and Doubt, Londinii/Neoeboraci 2017, p. 29–43.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Daguerre spectant. |
- De Ludovico Daguerre apud Google Arts & Culture
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- In vestigiis Daguerre