Aperire sectionem principem

Lucius Silius Decianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 102) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater Deciani Silius Italicus poeta erat[1]. Frater eius Severus ante patrem mortuus est[2]. Anno 94 consul suffectus creatus est. In fistularia aquaria Romae post annum 102 fabricata et postea reperta Nomen eius legi potest. Verisimile curator operum publicorum fuit[3].

NotaeRecensere

  1. Martialis, Epigrammata VIII 66,4
  2. Martialis, Epigrammata, IX 86
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 557