Lucius Seius Tubero (natus mortuusve ignoto anno) senator Romanus primo saeculo fuit. pater eius Lucius Seius Strabo praefectus praetorio erat. Anno 16 Tubero legatus Germanici Caesaris in bello Germanico fuit[1]. Anno 18 ab 1 Februarii consul suffectus cum Germanico creatus est. Anno 24 ab Numerio Vibio Sereno in senatu coniurationis in Tiberium accusatus propter amicitiam Tiberii statim absolutus est[2].

NotaeRecensere

  1. Tacitus Annales II 20,1
  2. Tacitus Annales IV 29,1