Lucius Scribonius Libo (nescimus, quando natus sit vel mortuus sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

FamiliaRecensere

Avus aut pater Scribonii Lucius Scribonius Libo, consul anni 34 a.C.n., fuit. Amita eius Scribonia, uxor Augusti, erat.

Cursus honorumRecensere

Ipse anno 16 consulatum ordinarium gessit. Eodem anno Marcus Scribonius Libo Drusus praetor, frater eius, cum aliis principibus civitatis in senatu coniurationis accusatus est et secundo die iudicii 13 Septembris 16 ipse finem suae vitae fecit[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 305


Antecessores:
Drusus Iulius Caesar et Gaius Norbanus Flaccus
Consul
16
cum
Sisenna Statilio Tauro
Successores:
Lucius Pomponius Flaccus et Gaius Caelius Rufus