Lucius Ragonius Quintianus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.

Cursus honorum

recensere

Lucius Ragonius Quintianus anno 289 consul ordinarius fuit[1]. Nihil praeterea de eo novimus. Gaius Ragonius Venustus consul anni 240 fortasse eius avus erat.

  1. Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 499


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus II et Pomponius Ianuarianus
Consul
289
cum
Marco Magrio Basso
Successores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus IV et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus III