Lucius Petronius Taurus Volusianus

Lucius Petronius Taurus Volusianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit Romanus tertio saeculo senator. Imperatoribus Valeriano et Gallieno, celeriter cursu honorum ascendit et ad consulatum ordinarium pervenit.

Patria eius fuit Etruria; pater quidam Lucius Petronius. Ordine equestri vel etiam infra natus est.

Cursus militaris

recensere

Ex inscriptione Arretio inventum[1] de gradibus honoris eius novimus:

Primo fuit centurio deputatus, h.e. duxit copias e provinciis ad arbitrio imperatoris coactas, qui Romae Castris Peregrinis habebantur.

Tum fuit Primus Pilus Legionis XXX Ulpiae, qui tum, cum Franci fines Romanos aggrediebantur, Castris Veteribus ad Rhenum fuit.

Deinde praepositus equitum singulariorum Augustorum nostrorum, h.e. equitum tutelae imperatoum dux.

Ut legionis X et XIV Geminae provinciae Pannoniae superioris item legionum Daciae praepositus dux fuit copiarum ex his duabus legionibus coactarum.

Deinde fuit Auggustorum [sic] nostrorum item tribunus cohortis IV praetoriae, tribunus cohortis XI urbanae, tribunus cohortis III vigilum, h.e. dux copiarum, qui urbem Romam atque imperatorem defendebant. Cum Gallienus eo tempore ad fines imperii contra barbaros certavit, verisimile est, quod Volusianus non in urbe, sed apud imperatorem fuit.

Tum fuit tribunus cohortis primae praetoriae protector Augustorum nostrorum, qui Augustos in expeditionibus defendebat. Quod de duobus imperatoribus dictum est, id ante Valeriano capto fuisse constat.

Deinde Volusianus praefectus vigilum fuit, sed et tum non in urbe, sed apud Gallienum imperatorem mansit.

Denique anno 260 praefectus praetorio et eminentissimus vir ut successor Ballistae, qui in oriente contra Gallienum rebellaverat.

Cursus honorum

recensere

Inscriptio Arretina eum virum consularem appellat, quod anno 261 consul ordinarius cum Gallieno imperatore fuit. Quo magistratu etiam in ordinem senatorium provectus est. Ad usque annum 267 praefectus praetorio mansit, tum Praefectus urbi Romae factus est, quo munere usque 268, cum Gallienus occisus est, fungebatur.[2]

Plurimi[3] putant Volusianum ut sectatorem fidelem Gallieni anno 268, cum Gallieno occiso etiam eius propinqui iussu senatu interficiebantur, necatum fuisse.

  1. CIL XI 1836:L(ucio) Petronio L(uci) f(ilio) / Sab(atina) Tauro Volu/siano v(iro) co(n)s(ulari) / ordinario praef(ecto) praet(orio) / em(inentissimo) v(iro) praef(ecto) vig<i=V>l(um) / p(erfectissimo) v(iro) trib(uno) / coh(ortis) primae praet(oriae) protect(ori) / Augg(ustorum) nn(ostrorum) item trib(uno) coh(ortis) IIII praet(oriae) / trib(uno) coh(ortis) XI urb(anae) trib(uno) coh(ortis) III vig(ilum) leg(ionis) X / et XIIII Gem(inae) provinciae Pannoniae superiori(s) / it<e=I>m leg(ionum) Daciae praeposito equitum sin/gularior(um) Augg(ustorum) nn(ostrorum) p(rimo) p(ilo) leg(ionis) XXX Ul/piae centurioni deputato eq(uo) pub(lico) / ex V decur(iis) Laur(enti) Lavin(ati) / ordo Arretinorum patrono / optimo
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9 c 676
  3. confer John Bray, Gallienus, Adelaida 1995, p308


Antecessores:
Publius Cornelius Saecularis II et Gaius Iunius Donatus II
Consul
261
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Gallieno Augusto IV
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus V et Mummius Faustianus