Aperire sectionem principem

Lucius Naevius Aquilinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. Patria eius Africa vel Italia fuit. Vir clarissimus et patronus Thubursici Buris, oppidi Africae fuit. Anno 249 consul ordinarius creatus est, Gallieno imperatore regnante circa annum 265 proconsul Africae fuit[1]. Filius Naevius Balbinus Aquilinus legatus eius Karthaginis[2], alter filius Lucius Naevius Flavius Iulianus Tertullus Aquilinus erat[3].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c 690
  2. Inscriptions Latines d’Afrique 506
  3. CIL VIII 5528


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Iulius Philippus Augustus III et Marcus Iulius Severus Philippus Caesar
Consul
249
cum
Lucio Fulvio Gavio Numisio Aemiliano
Successores:
Imp. Caesar Gaius Messius Quintus Traianus Decius Augustus II et Vettius Gratus