Lucius Manlius A.f. Vulso Longus
Lucius Manlius A.f. Vulso Longus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 250 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Cursus honorum
recensereVulso anno 256 a.C.n. inter Primum Bellum Punicum una cum Quinto Caedicio Q.f. primo consulatu fungebatur. Sed Caedicius mox mortuus et Marcus Atilius Regulus (II) in eius locum suffectus est. Consules proelio navali Poenos vicerunt et Africam appulsi sunt. Poeni pacem petiverunt, sed deinde condiciones duriores repudiaverunt[1]. Cum Regulus in Africa maneret, Vulso in patriam revertebat et triumphavit. Anno 250 iterum consul erat, nunc cum Gaio Atilio M.f. Regulo (II), atque frustra Lilybaeum urbem in Sicilia sitam obsedebat[2].
Notae
recensere
Antecessores: Gaius Atilius M.f. Regulus et Gnaeus Cornelius P.f. Blasio II |
Consul 256 a.C.n. cum Quinto Caedicio Q.f. |
Successores: Marcus Aemilius M.f. Paullus et Servius Fulvius M.f. Paetinus Nobilior |
Antecessores: Lucius Caecilius L.f. Metellus et Gaius Furius Pacilus |
Consul 250 a.C.n. cum Gaio Atilio M.f. Regulo II |
Successores: Publius Claudius Pulcher et Lucius Iunius C.f. Pullus |