Lucius Domitius Apollinaris
Lucius Domitius Apollinaris (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo exeunte post Christum natum fuit.
Patria et familia
recenserePatria eius Vercellae fuit. Primo Valeriam, filiam Publii Valerii Patruini consulis suffecti anni 82, in matrimonium duxit, deinde Valeria Vetilla uxor eius fuit. Ex illa Domitium Senecam filium et Domitiam Vetillam, quae Lucio Neratio Marcello nupsit, habuit, ex hoc Domitium Patruinum et Domitiam Apollinaris f. Fadillam et Valeriam Pollam.
Cursus honorum
recensereFuit legatus legionum duarum, praefectus aerarii militaris, deinde annis 93 ad usque 96 legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae. Iulio et Augusto anni 97 consul suffectus creatus est[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 756