Lucius Carminius Lusitanicus

Lucius Carminius Lusitanicus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Lucius Calventius Vetus Carminius annis 44/45 legatus Augusti pro praetore Lusitaniae erat (idcirco filio cognomen Lusitanici datum est), anno 51 consul suffectus creatus est. Ipse anno 81 mensibus Septembris et Octobris fasces tenuit[1]. Frater eius Sextus Carminius Vetus anno 83 consul suffectus erat.

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 992