Lucius Caninius Gallus (natus est circa annum 28 a.C.n., nescimus, quando mortuus sit) senator Romanus primo saeculo ante et post Christum natum fuit. Patria familae Tusculum erat. Pater aut avus eius Lucius Caninius Gallus anno 37 consul creatus est. Ipse a mense Augusto anno 2 a.C.n. consul suffectus erat, primo cum Augusto, deinde cum Gaio Fufio Gemino[1], tum cum Quinto Fabricio ad usque finem anni[2]. Postea proconsul Africam administravit[3]. Tiberio imperatore praeses curatorum alvei Tiberis et riparum et cloacarum urbis erat. Praeterea XVvir sacris faciundis fuit. Hoc magistratu anno 32 offensionem Tiberii imperatoris concitavit, ut apud Tacitum legimus:
"Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebei de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimvirum recipi inter ceteros eiusdem vatis et ea de re senatus consultum postulaverat. quo per discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui moris ob iuventam. Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset. simul commonefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur. sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum deferrentur neque habere privatim liceret. ...igitur tunc quoque notioni quindecimvirum is liber subicitur.[4]".

Notae recensere

  1. Cum hoc collega legem Fufiam Caniniam tulit, qua numerus servorum, qui ex testamento manu mitti liceret, ad vicentesimas terminatus est.
  2. Ingemar König, Der römische Staat II, Die Kaiserzeit, Stuttgardiae 1997, p. 461
  3. AE 1938, 2: "L(ucius) Caninius L(uci) f(ilius) Gallus XVvir sacris fac(iundis) / co(n)s(ul) proco(n)s(ul) patron(us) dedic(avit)"
  4. Tacitus, Annales, VI 12