Lua
Lua, aliter Lua Mater vel Lua Saturni, fuit dea Romana cui, fortasse ad lustrandam expiandamque hominum caedem ac stragem, hostium arma spoliaque incendi solita erat. Nomen eius a verbo luendo deduci videtur.
Loci antiqui
recensereMarcus Terentius Varro, De Lingua Latina 8.36:
Sic ex diversis verbis multa facta in declinando inveniuntur eadem, ut cum dico ab Saturni Lua Luam, et ab solvendo [ab]luo [ab]luam. Omnia fere nostra nomina [li]virilia
Titus Livius, Ab Urbe Condita 8.1.6:
Armorum magna vis cum inter caesa hostium corpora tum in castris inventa est. Ea Luae Matri dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram maritimam est depopulatus.
Titus Livius, Ab Urbe Condita 45.33.2:
Edito ludicro [omnis generis] clupeisque aereis in naues inpositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit.
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.23.2:
Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: 'Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.'
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis Vide s.v. "Lua".