Lookout Records (Latine scilicet "Disci vigiliarii") est libera discorum societas (Anglice: independent record label) Berkeleiae Californiae constituta.

Historia

recensere

Laurentius Livermore et David Hayes societatem anno 1987 condiderunt, sed Hayes anno 1989 discessit ut Very Small Records conderet. Livermore societatem anno 1997 Christophoro Appelgren vendidit, qui pro societate anno 1988 laborare coeperat, dum iam fuit discipulus in schola alta. Ab initio, Cave discos punk rock vulgabat, sed Livermore suum thesaurum mox auxit ut varia pop-punk, hardcore punk, et indie rock genera vulgaret. Cave factum est celebre quia alba proferebat quae proprios pop punk sonos vehementius dixerunt, praecipue a Die Viridi, The Mr T Experience, Mustela Eiulans, The Queers, Sweet Baby, Squirtgun, et aliis gregibus creatos.

Recentiores autem annos, permulti artifices qui discos pro Cave fecerant se a societate secesserunt et sua iura magistrorum (Anglice: master rights) a societate repoposcerunt ut sua musica ab aliis societatibus iterum vulgaretur. Inter greges qui suos magistros ex Cave sic exceperunt sunt Avail pro Jade Tree; Blatz, Filth, et Pansy Division pro Alternative Tentacles; The Dollyrots pro Blackheart Records; Enemy You et The Lillingtons pro Red Scare; Twenty-Nineteen pro CREC Records; The Groovie Ghoulies pro Springman Records; et Mustela Eiulans, The Queers, et The Riverdales pro Asian Man.

Die 1 Augusti 2005, Dies Viridis factus est gravissimus societatis grex qui suos magistros excepit; quo facto, Cave suos opifices dimisit et proposita novorum discorum pro residuo anni delevit.[1] Actio Hederae suos magistros exceperunt die 4 Maii 2006, et suum album a Hellcat Records mense Novembri 2007 iterum vulgavit.[2] Priores greges Cave qui maximam prosperitatem pro societatibus maioribus postea habuerunt sunt Dies Viridis, Rancid, et The Donnas.

Contra commentarios de Cave apud en:Lookout! Records et alias vicipaedias, nomini societatis rite non est punctus exclamationis. Die 13 Septembris 2009, Laurentius Livermore mentionem originis societatis in commentario "That Damned Exclamation Point" in suo blog fecit, cum societatis nomen saepe cum puncto perperam scribi confirmavit. Quamquam rectum nomen punctum exclamationis non habet, hic punctus apud homines usu receptus est.[3]

Disci Cave multos underground punk, pop-punk, et indie rock discos in CD et vinyl,? et via "digital download"? a paene omnibus musicae societatibus interretialibus nunc offert.

Praesentes artifices

recensere

Priores artifices

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere