Linnaeon (-i, n.[1] vel -is, m.[2]) est categoria taxinomica gradus speciei.

Erophila verna, linnaeon olim in permulta iordana saepe divisum, hodie potius variabilitem continuam exhibere putatur, ideo non amplius dividitur.

Cum species animalium, plantarum, aliorumque organismorum vivorum perdiversae sint nec definitio speciei unica enuntiari possit,[3] nonnumquam, praesertim in botanica, iuxta propositionem Ioannis Pauli Lotsy, inter species distinguuntur linnaeones, “species magnae”, in commemorationem Caroli Linnaei nominatae, et iordanones, “species parvae”. Linnaeon est “integralitas individuorum inter se similiorum quam respectu aliorum”; linnaeones saepius speciebus plantarum a Linnaeo distinctis respondent.[4]

Linnaeon a specie collectiva in hoc differt quod illa in unitates separatas (microspecies) dividitur, linnaeon vero non semper; commutatis verbis, haud omnes species variabilitatem magnam exhibentes sunt species collectivae. Exempli gratia Erophila verna, planta angiosperma famliae Cruciferarum, species (linnaeon) ab Alexio Jordan in circiter ducentos iordanones divisa, hodie variabilitatem continuam potius exhibere putatur, unde et haud amplius dividitur.[5]

  1. “Linnaeon, -i n. II” Kirpicznikov, M. & Zabinkova, N. (1977) Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum. Leninopoli. [p. 301]
  2. “In seriem microspecierum linneonis Boletus edulis Bull. ex Fr. etiam fungus pertinet...” Pilát, Albertus (1967) Boletus carpinicola species nova e proxima affinitate Boleti edulis Bull. ex Fr. Česká Mykologie, 21 (2): 61–63.
  3. Dubois, Alanus (2007) Species and “strange species” in zoology: Do we need a “unified concept of species”? Comptes Rendus Palevol 10 (2/3): 77-94.
  4. Lotsy, Ioannes Paulus (1916) Evolution by means of hybridization, Hagae: Martinus Nijhoff [p. 22–23].
  5. Tison J.M. & Foucault B. (2014) Flora Gallica. Flora de France. Biotope Editions. ISBN 978-2-36662-012-2