Aperire sectionem principem

Lingua Engana, vel breviter Enga, est lingua locorum montuosorum Novae Guineae orientalis, quo 230 000 fere hominum uti solent, plerumque in Provincia Engana Papuae Novae Guineae (anno 2000).[1] Cui est maximus numerus loquentium ullius linguae in Nova Guinea. Pars enim est rami Enganae Septentrionalis familiae linguarum Transnovaguineanarum. Quoddam pidgin in lingua Engana conditum in usu est inter loquentes linguarum Arafundi.

NotaeRecensere

  1. "Enga," Ethnologue.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!