Lex Parkinson
Lex Parkinson est sententia, quam Cyrillus Northcote Parkinson primum in The Economist ephemeride anno 1955 in medium protulit posteaque cum aliis commentationibus ad res administratorias pertinentibus in librum Parkinson's Law, or The Pursuit of Progress (1957) redegit. Quae "lex" ita fere exprimi potest:
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Opus usque adeo extendetur, donec totum finitum erit tempus ad perficiendum determinatum.
Quam sententiam ipse dixit veritatem omnibus notam enuntiare, sed parum intellectas esse causas et consecutiones in hoc adagio implicatas. Praesertim de operibus officialium sive apparitorum civilium hic agitur, nam, ut commemorat Parkinson, numerus apparitorum nullam rationem habet cum numero negotiorum his commissorum. At tamen numerus apparitorum crescere solet, etiam si decrescat administrandorum negotiorum copia. Qua de causa? Quo modo? Ad rem explicandam Parkinson duo constantiae genera sive "leges" proposuit, quae infra expomemus.
Multiplicatio subiectorum
recensereQuilibet apparitor non aemulos sed subiectos multiplicare vult.
Mente fingamus apparitorem civilem (A), qui se nimio labore opprimi sentiat. Utrum vere an false ita sentiat, minime refert. Quae cum ita sint, tres esse videntur rationes, quibus rem expedire possit:
- Se abdicare.
- Dimidium officii collegae committatur rogare.
- Bini apparitores iuniores sibi subiciantur rogare.
Constat inprudentis esse se abdicare, nisi abdicationem graviore aliqua causa firmare possit. Sin autem collegam sibi aequalem obtineat, ea opera rivalem sibi paret, quocum de favore praefecti certare debeat. Itaque ratio est binos rogare subiectos iuniores (C et D), quibus officia sua delegare possit. Binis opus esse constat, nam si unum tantum obtineat, re vera iuniorem habeat collegam, qui rivalis vice ex pari in eadem hierarchia versetur. Itaque apparitores sibi subiectos duos pluresve habeat necesse est, qui inter se rivalitate contendant.
Quodsi etiam alter apparitor (C) opprimi se labore sentiat, rationi consentaneum erit binos huic adiutores (E et F) subicere. Sed alteri quoque apparitori (D), ne, quod tantus favor collegae factus sit, moleste ferat, necesse erit binos insuper adiutores (G et H) subicere. Quae cum ita sint, A, qui olim solus fuit, binos adiutores proprios (C, D) habet, quibus suum cuique adiutorum par (E F et G H) est.
Huiusmodi mechansmum Parkinson indicinis statisticis confirmari posse dicit.
Multiplicatio operis
recensereApparitores alter alteri officia praestant.
Quod olim ab uno, nunc a septem conficitur, nam septem illi alter alterius causa officia praestant. Quod ad A attinet, ille officia exsudat. Parkinson in exemplum sumit protocollum, quod ab E componi debuit. Qui tamen adumbrationem protocolli collegae suo F tradidit hunc adsuetudine peritiorem esse arbitratus. Deinde F protocollum incohatum remisit praefecto suo C, qui emendationibus factis consulendi gratia protocollum tradidit D collegae, qui adiutorem suum G rogavit, ut hoc officium praestaret. G autem, cum in eo esset, ut ferias ageret, collegae suo H protocollum tractandum tradidit, cui leviter tractato deinde subscripsit D detulitque collegae C, qui rursus protocollo spectato praefectum suum A adiit. Quid A? Si voluisset, protocollo statim sua manu subscripsisset, praesertim cum aliis officiis premeretur. Sed A vir impiger erat. Protocollo accurate perlecto erroribusque subiectorum suorum emendatis A eandem formam actorum adsecutus est, quam sine apparitorum copia ipse adeptus esset.
Praeterea interdum fieri potest, ut A apparitorum sibi subiectorum molestiis sollicitus facere non potest, quin cogitet ita se poenam suscipere successu suo et prosperitate dignam.
Bibliographia
recensere- Parkinson, Cyril Northcote (1955) Parkinson's Law, The Economist 19 Nobembris.
- Parkinson, Cyril Northcote (1957) Parkinson's Law, or The Pursuit of Progress. Murray.