Leopoldus Augustus Warnkoenig
Leopoldus Augustus Warnkoenig (sermone theotisco hodierno scribitur Warnkönig), natione Germanus, natus die 1 Augusti 1794 in urbe Bruchsal et vita functus die 19 Augusti 1866 in urbe Stugardiae, fuit iurisconsultus et historicus iuris.
Obitus: 19 Augusti 1866, 1866; Stutgardia
Patria: Grand Duchy of Baden
Eius cursus vitae
recenserePost studia effecta in Universitate studiorum Heidelbergensi, docente famoso professore Antonio Thibaut, factus est ipse professor in Universitate Goettingensi. Perrexit deinde munus suum in Regno counito Belgico ut professor in Universitate Leodiensi anno 1817 et postea ab anno 1827 ad annum 1831 in Universitate publica Lovaniensi, deinde in Universitate Gandensi usque ad diem quo revertit in patriam suam anno 1836.
Numeratur inter optimos doctores scholae germanicae deditae historiae iuris, sicut amicus eius Fredericus a Savigny vel Gustavus Hugo. Praecipue indagavit in rebus Pandectarum. Una cum collegis suis Iohanne Francisco Michaele Birnbaum et Holtio inter conditores est commentariorum iuridicorum quibus nomen "Themis" et "Bibliotheca Iurisconsulti".
Etiam reputatur ut primus auctor et conditor scholae Belgicae de iure nationali Belgico, cuius de fontibus indagavit et quaesivit doctissime. Omnia opera sua conscripsit latine. Anno 1836 ivit Friburgum Brisgaviae qua in urbis universitate successit collegae suo Iohanni Francisco Michaeli Birnbaum qui ut ipse olim professor fuerat in Universitate publica Lovaniensi. Anno tandem 1844 reposuit onus professorale vel potius honorem.
Eius scripta
recensere- Institutiones juris Romani, 1834.
- Institutiones iuris Romani privati, in usum praelectionum academicarum vulgatae cum introductione in universam iurisprudentiam et in studium iuris romani, Bonn, 1860. (online)
Bibliographicus index
recensere- Gisela Wild: "Leopold August Warnkönig 1794 - 1866. Ein Rechtslehrer zwischen Naturrecht und historischer Schule und ein Vermittler deutschen Geistes in Westeuropa, in Freiburger rechts- und staatswissenschaftliche Abhandlungen, volumen 17, Karlsruhe, 1961.