Leith Hill
Leith Hill est collis comitatús Surriae 294 metris (965 pedibus) alta et locus huius comitatús excelsissimus. Ibi iussu Richardi Hull turris anno 1766 constructa est ad altitudinem sitús supra pedum mille augendum. Turris cum villa rustica Leith Hill Place, quae sub colle iacet, ad opus fundatum National Trust pertinet.
Inscriptio
recensereTurris in parieti ad occidentem spectanti inscripta sunt haec verba:[1]
Ut terram undique Beatam
Videas Viator
Hæc Turris de longe Spectabilis
Sumptibus Richardi Hull
Ex agro Leith Hill Place armig
Regnante Georgio Tertio
Anno Domini Mdcc66
Exstructa fuit
Oblectamento non sui solum
Sed Vicinorum
Et Omnium
Notae
recensere- ↑ Textus partim emendatus: [1] Imago difficile lectu: [2][nexus deficit]
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Leith Hill spectant. |
- "Leith Hill, United Kingdom". apud Peakbagger.com
- Tabulae geographicae apud Streetmap.co.uk