Laurentius Walters, vulgo Larry Walters vel Lawnchair Larry[1] (19 Aprilis, 1949 - 6 Octobris 1993) erat raedarum onerariarum autocinestes Americanus in California habitans, qui 2 Iulii 1982 11 000 pedes in caelum surrexit in sella pratensi sedens atque ab 45 globis aërostaticis pendens. Secum tulit res comestibiles, cerevisiam, emittorem radiophonicam, machinam photographicam.

NotaeRecensere

  1. Lawnchair significat Anglice sellam plicabilem quae in prato invenitur.