Lacus Tonlesapensis[1] (Chmerice បឹងទន្លេសាប, API [tunleː saːp][2]) est lacus Cambosiae et Indosinae omnis maximus. Tonlesapum flumen e lacu fluit et in Mecon effunditur.

Colonia rustica super sublicibus constructa in lacu Tonlesapensi

Per magnam partem anni area lacus a 2 500 ad 3 000 chm2 et altitudo unum vel duo m est, sed tempore pluvioso Tonlesapum flumen directionem mutat et rursus in lacum fluit, et mensibus Augusto et Septembri area lacus ad 16 000 chm2 augetur et altitudo ad 9 m. Piscibus lacus abundat. Pluk vicusin eo super sublicibus constructus est, ne tempore eluvionis inundetur; sunt et aliae coloniae in superficie aquarum.

Crocodilorum piscina in lacu Tonlesapensi

NotaeRecensere

  1. Cf. binomna Thryssocypris tonlesapensis, Tachaea tonlesapensis.
  2. Scilicet lacus magnus aquae dulcis.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 12°53′0″N 104°4′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica