Lactivismus,[1] Anglice lactivism (conglutinatio: lactatio + activismus) est advocatio uberibus alendi.[2] Fautores, lactivistae appellati, salubribus talis generis alendi commodis contra formulas alendas favere conantur, et ut homines et leges matres alentis non distinguant laborant.[3][4]

Unum ex publicis lactivismi generibus est "nutrientia"[5] (ludus ex vocabulo insidentia[6]), qua mulieres ad liberos alendos propalam conveniunt, plerumque casibus contra dicere quibus homines matrem uberibus alentem flagitaverunt ut mammas tegat vel locum relinquat quia uberibus alebat.[7][8][9] Matres uberibus alentes aliquando per nutrientias vestimenta internationali uberibus alendi signo ornata gerunt, ad eorum humanitatem monstrandam.[10]

Aliud lactivismi genus est matres qui uberibus alere malunt sustinere. Lactivistae data praebent, et subsidia de prospere uberibus alendo communicant.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Harmon 2005.
  3. Harmon 2005.
  4. Gordon 2007.
  5.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  6.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  7. MSNBC, 16 Novembris 2006.
  8. CBS News, 8 Septembris 2007.
  9. USA Today, 20 Novembris 2006.
  10. "The International Breastfeeding Symbol," www.mothering.com (Mothering magazina).

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere