LZ 129 Hindenburg

aeronavis

LZ-129 Hindenburg fuit zeppelinus Germanicus a Luftschiffbau Zeppelin GmbH anno 1936 constructus et a Deutsche Zeppelin-Reederei gubernatus. Aeronavis rigida, helium hydrogeniumque continens, omnium illius temporis aeronavium maxima, incendio hydrogenii die 6 Maii 1937 celerrime deflagrata est. Qua conflagratione triginta sex viatores interierunt.[1] Zeppelini ergo, qui usque eo per orbem viatores portantes mitti solebant, securitate post calamitatem dubia, non iam ad homines perducendos adhibentur.

LZ 129 Hindenburg igni conflagrata

HistoriaRecensere

 
Navis fervidis flammis involuta.

LZ-129 Hindenburg, Zeppelinorum maximus, primum ab Friedrichshafen anno 1936 egressus est. Die 6 Maii anno 1937, viatoribus a Germania ferens, ad Lakehurst Novae Caesareae in Civitatibus Foederatis adveniebat. Exim fervidis ex caelo navis cadens conflagravit flammis. Triginta sex viatores in navi perierunt.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus interni